monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 92, 6
Caetera praetermitto, quomodo nobis necem inferre tentaverint, et quibus insidiis id machinati sunt, quando et Ecclesiam, quae est in Monasterio Nitriae, postquam damnati sunt, occupaverunt; ut et nos, et plurimi nobiscum Episcopi . ac Monachorum patres, et vita, et aetate venerabiles ingressu eius prohiberentur , conductis libertinis et servis, qui propter gulam, et ventrem ad omne facinus armati sunt. Cumque opportuniora Ecclesiae quasi in obsidione urbis, tenerent loca, palmarum ramis fustes, et bacillos protegebant, ut sub pacis insignibus paratos ad caedem animos dissimularent. Et ut firmior esset factio, et promptior cuneus ad audaciam, multis ingenuorum pecunias divisere, qui acceperunt, non ut sceleri consentirent, sed ut nobis providerent conatus eorum, et paratas insidias panderent ad cavendum. Quod cum cerneret innumerabilis frequentia Monachorum, coeperunt omnes vociferari, et paucorum furorem consono clamore terrere, ut saltem metu Collectam fieri sinerent , et Ecclesiae iura servari. Et nisi gratia Dei multitudinis impetum refrenasset, evenisset aliquid, quod solet in seditionibus fieri; in tantam enim nefarii homines temeritatem, imo insaniam praeruperant, ut sanctae quoque conversationis Monachi, et semper mansuetissimi eorum furorem sustinere non possent Quae nos omnia Dei auribus patienter, et humiliter tulimus, providentes saluti eorum, qui contra nos hostiliter pugnabant: ita dumtaxat, ut Ecclesiasticas regulas et fidem rectam nullius amicitiis donaremus: quod potens est Dominus et nobis, et omnibus servis suis in commune concedere, ut necessitudini hominum praeferamus fidei unitatem. Simulque et vos petimus, ut singuli cum populis qui vobis crediti sunt, oretis attentius, et Deum misericordiam deprecemini, quo possimus haereticorum insidiis resistentes, habere pacem cum his, qui semper pro veritate pugnaverunt, omnesque simul coronam iustitiae praestolemur. Fratres qui vobiscum sunt, plebs quae mecum est, in Domino salutat.